venerdì 26 febbraio 2010

Una Fides

Credo in unum Deum

Patrem Omnipotèntem, factòrem caeli et terrae, visibìlium òmnium et invisibìlium.

Et in unum Dòminum, Iesum Christum, Fìlium Dei Unigènitum.

Et ex Patre natum ante òmnia saècula.

Deum de Deo, Lumen de Lùmine, Deum verum de Deo vero.

Gènitum, non factum, consubstantiàlem Patri; per Quem òmnia facta sunt.

Qui propter nos hòmines et propter nostram salùtem descèndit de caelis.

Et incarnàtus est de Spìritu Sancto ex Marìa Vìrgine; et homo factus est.

Crucifìxus ètiam pro nobis; sub Pòntio Pilàto passus et sepùltus est.

Et resurrèxit tèrtia die, secùndum Scriptùras.

Et ascèndit in caelum, sedet ad dèxteram Patris.

Et ìterum ventùrus est cum glòria iudicàre vivos et mòrtuos; cuius Regni non erit finis.

Et in Spìritum Sanctum, Dòminum et vivificàntem, qui ex Patre Filiòque procèdit.

Qui cum Patre et Fìlio simul adoràtur et conglorificàtur; qui locùtus est per Prophètas.

Et Unam, Sanctam, Cathòlicam et Apostòlicam Ecclèsiam.

Confìteor unum Baptìsma in remissiònem peccatòrum.

Et expecto resurrectiònem mortuòrum.

Et vitam + ventùri saèculi. Amen.